HISTORIA EVANGELICA

CAPUT XCVI: De Scenopegia

#Joan. VII#Isa. LIII.#Luc. XII.

Erat autem in proximo Scenopegia, quod sonat umbraculorum fixionem, et dixerunt fratres ejus ad eum: Transi in Judaeam, ut discipuli tui videant opera tua, quae facis, qui undecunque illuc convenient. Si hoc facis, manifestas te mundo, quasi dicat: Si ex te facis, et non ex Beelzebub, vel si, pro quia. Hi erant consanguinei Jesu, qui ejus gloriam quaerebant, ut inde participes fierent; quibus ipse ait: Vos, ascendite ad diem festum istum, id est ad primum. Mediante enim die festo ascendit, sed quasi in occulto. Judaei autem quaerebant illum, dicentes: Ubi est ille? Et murmur erat de illo, quia quidam dicebant: Bonus est; alii quod seductor erat; cumque ascendisset, docebat in templo, et murmurabant, dicentes: Quomodo litteras scit iste cum non didicerit? Cumque quidam dicerent: Nonne hic est Christus? Alii dicebant: Hunc scimus unde sit, Christus autem cum venerit, nemo scit unde sit. Hoc dicebant, quia Isaias dixerat: Generationem ejus quis enarrabit?Multi autem de turba crediderunt in eum, dicentes: Christus cum venerit, nunquid plura signa faciet, quam hic facit? Et ait illi quidam de turba: Magister, dic fratri meo ut dividat mecum haereditatem. Qui respondit: Homo, quis me constituit judicem super vos?